John 6

Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quaedam magna Jordanis refluxio. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat. . Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiae ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus. . Centenarius duplicatus significat perfectionem bonae actionis et rationalis scientiae, quae erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiae addatur, quae animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit. . Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiae futuram praefigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quae omnem litteram omnemque corporeum sensum superant? Magister veritatis prius in simplicitate litterae quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturae auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur. . etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt praevenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit coelos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam. . Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut praesentia bona et caduca pro aeternis quaecunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: . Insinuatum est turbae hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset? . Ecce praesens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro praedicto sacramento? Iterum praesens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere praedicationi. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitae, id est verbo Dei. Et haec continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quaeritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quaerite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam aeternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quaerunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore. Quasi proprio signo a caeteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem. . Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quaeritur nisi voluntas. Merito etiam fides quae per dilectionem operatur, opus dicitur, quae est initium et finis totius boni. . Quod praeferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de coelo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de coelo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam aeternam. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur. etc. Sicut mulier Samaritana audiens: secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: sic isti quaerunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiae Dei donatus. . Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestrae infidelitatis, quia videtis et non creditis. etc. Id est, quaecunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro. . etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quae non est ei sola, sed et resuscitabo eum. etc. Supra dicebat: hic dicitur: Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus coelestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis praesumunt, justitiam Dei quae de coelo venit, non esuriunt. . Quasi non sim panis qui de coelo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. etc. Ego aequalis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in praesenti, ubi tantum trahitur. Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiae. Omnes homines regni illius, id est Christianae fidei, quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetae uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant. etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam aeternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita aeterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suae quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se. . etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitae, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judaei et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: . etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quae erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundae unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judaei non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur. . etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quaerunt quomodo fiat in vitam aeternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam aeternam. Si quis vero aliter, in mortem. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non praestat, etiam si in eo hoc appetatur. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter. Me aequalem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quae me manducat. Et ita constat quod hic est vere panis de coelo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in aeternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in aeternum. Supra dixerat, Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille ergo idem est Filius hominis et Filius Dei. . Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos. . etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod haec gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in coelum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit: Caro, sicut intelligitis; sicut quae in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem aedificat. etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat. etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit. etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia. etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum. . etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinae dispensatio misericordiae in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum. .
Copyright information for VulgGlossa